monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLVII <<<     >>> XLIX

Caput XLVIII

1 Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur.
2 Haec autem domus ad novum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vivi, quibus credentibus renovatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renovatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur novum.
3 Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: "Et dabo pacem in loco isto," per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil < aliud > accipiatur, quod dictum est: "Dabo pacem in loco isto," nisi "dabo pacem in loco, quem significat locus iste". Quoniam omnia significantia videntur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: "Petra erat Christus," quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum.
4 Maior est itaque gloria domus huius novi testamenti quam domus prioris veteris testamenti, et tunc apparebit maior, cum dedicabitur. Tunc enim veniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius adventus nondum erat desideratus omnibus gentibus.
5 Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) "venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus."
Tunc enim vere non venient nisi electa, de quibus dicit apostolus: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem."
Ipse quippe architectus, qui dixit: "Multi vocati, pauci vero electi," non de his, qui vocati sic venerunt, ut de convivio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit.
6 Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area ventilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.